[81] EPISTOLA LXXXI.

HENRICUS GELDORPIUS

IOANNI TIARA.

Leoardiam.

D. S. P.

Cremeromii filius meo adnixu post duos fere menses cohabitabit Consuli primario, ejusque Nepotulo puero septem annorum erit paedagogus. Quem ad meam domum ducet. Simul & suis studiis sine ullo impedimento vacaturus & gratis habendus. Hortaberis igitur hominem, ut ne tantam occasionem parvi aestimet. CASSANDER podagricus ducendus erat pro Scipione. Obsonandum, coquendum, sternendum, verrendum. Observanda duo arida calvitia, eaque morosissima. CASSANDRI institutio, quae haec pensabat, detrita, & tamen addendi in singulos annos octo Daleri; nisi quid diminuissent; hic domus & familia honesta. Cognatio cum summis Cliviae viris, affinitas cum Rinciis consularibus Coloniensibus etiam ante duos menses inita, soli in hac urbe tuentur res suas. Et domus nil aliud quam officina disciplinae & gravitatis. Hic ei licebit igitur uti summa commoditate. ***. Miratus sum ad quid colligerentur pecuniae ab Ecclesiasticis: tandem intellexi Lovanienses frequentes in concilio esse Tridenti. Principio Iulii visi sunt Coloniae, Rhythovius Episcopus Iperensis, Iohannes Hesselus Lovaniensis, Michael Praeses Collegii Pontificii. Et quidam Curtracensis comitati famulis & scribis ad numerum quindecim. Una sessione vicerunt duos residentia Episcoporum & Pastorum esset juris divini, contra eos qui diversam sententiam tutati Pontificis dispensationi eam subiiciebant. De ea re superiori aestate pugnatum fuit inter patres & famuli duodecim vulnerati. Duacenses BALDUINO in gratiam recepto obtulerunt D. carolinos. Abbas quidam adjecit centum; ostentavit fastum facundiae suae Antverpiae. Lovanii & Duaci •ηκεν νηθεσαι καλβινος καλβινουτε παιδες•. Paena si relabatur adjecta mille Aureorum. Theologi Duacenses videntes Academiam impleri hominibus, partim manifeste haereticis, partim Frisiis suspectis, legatum miserunt Coloniam, qui imbutus Iesuismo inde aliquot collegas adduceret. Is clam est nunc coloniae in tyrocinio illius sectae subito profectus ex diversorio in illud baratrum. Est decanus Sancti ... Duacensis. Lovanii opinor creatus Theologus. Lovanienses contra creant quantis possunt maximis sumptibus pares Professores, in quibus est Suffridus Malerius, homo parum lingua valens ac dicendo enervis; certe ad TIARAM Duaci nullus. Ego praesagio brevi exorituras inter utramque Academiam magnas simultates. Imo Duaci gliscent discordiae inter Theologos & Facultatum ac Linguarum Professores. Ego specto eventum; nec admodum sum sollicitus, de me ipso contentus utrinque. Vale mi TIARA. Nonis Septemb. MDLXIII.